monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 14
Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore seculi manifestius effusa est, pulcherrima figurarum consequentia tertia lunae hebdomade, lumen ipsius quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia iam crescere inchoat, pulchre hanc in pascha observare praecipimur, ut gratiae quam accipimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritualis transitus largitori illius obediendo vicem rependere meminerimus; vel certe, increscente ad homines luna, vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos speculativae typus ostenditur.